- MARCELLINUS
- I.MARCELLINUSConsul, an. Urb. Cond. 1093. Alius Consul. cum Aureliano Augusto, an. Urb. Cond. 1027. Item alius Romanus Pontifex 37. A. C. 296. Caio sucessit. Hic persecutione universali 10. sub Diocletiano vigente, quam Eusebius l. 8. c. 1. et 2. et 6. corruptis Ecclesiasticorum moribus ascribit, poenae metu, thuris granum Herculi, Iovi et Saturno, in Vestae templo, adolevit: A. C. 302. in se vero ftatim reversus, Diocletianum ipsum redarguit, et ad necem lubens se obtulit, A. C. 304. Balaeus l. 1. in vita eius. Successit Marcellus I.II.MARCELLINUSHistoriae Graecae scriptor, ex qua solum superest dissertatio de Thucydidis vitâ, et eius genere dicendi, quae Historico huic praemitti solet. Arbitratur Vossius eundem esse, cuius in Hermogenem de Statibus commentarios una cum Syriano et Sopatro excudit Aldus. Quin et Conradi Gesneri suspicio est, non alium hunc esse ab Ammiano Marcellino, cuius ex 31. historiarum libris exstant libri 18. Nempe quia Ammianus ille Graecum se fuisse dicit extremis. l. 31. verbis, et phrasis ipsa satis hoc prodit. At satis constat, ammianum illum vixisse sub Gratiano, et Valentiniano Iuniore. Alterô quoque argumentô aetatem eius osten dere idem conatur, nempe quia Marcellinum dicat Suidas fuisse familiarem Sallustio philosopho. Eum censet esse Sallustium praetorio praefectum, qui Valentinianum designavit Imperatorem, ut Suidas ait. Sed scrupulum inicit, quod Suidas Sallustium hunc distinguat a Sallustio philosopho; Adde, quod non videas, unde Marcellinum, quem Principem Dalmatiae, et Illyridis fuisse dicit Suidas, colligi possit, eumpse esse, ac qui Graece historias emisit. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 18.III.MARCELLINUSfrater tyranni Maximi, a Theodosio victus, Zosim. l. 4. Item Tribunus et Notarius Imperialis, cui munus suum in Africa exserecnti, Augustin. libros 3. de Remissione peccati, tractatum de Spiritu et Litera, egregium item opus de Civit. Dei dedicavit. Vir sapiens et agendi dexteritate inclitus, pacem Ecelesiae, a Donatistis turbatae, ardentissime expetiit; electusque ab Honorio hanc in rem, in celebri congregatione pro Orthodoxis sententiam tulit. Hinc calumniis schismaticorum impetitus, a Marino, quem Honorius contra Heraclinum rebellem in Africam miserat, tamquam horum motuum conscius, e medio sublatus est, A. C. 413. Augustin. de gest. cum. Emer. Hieronym. l. 3. contra Pelag. etc.IV.MARCELLINUSvide Ammianus, Fabius,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.